PRODIGIA et Monstra apud Romanos

PRODIGIA et Monstra apud Romanos
PRODIGIA et Monstra apud Romanos
hostiis solebant procurari; idque ex praescripto et consilio Augurum atque Aruspicum, Quindecimque Virorum, qui libros Sibyllinos super hac re inspiciebant, ut averruncaretur, quod illa minabantur, malum. Et quidem de Aruspicibus Auguribusque; Liv. Dic. 1. l. 1. ubi de Tarquinio Superbo, anguis, inquit, ex lignea columna lapsus: cum ad publica predigia Hetrusci tantum vates adhiberentur, ob hoc unum Prodigium Aruspices in senatum vocati, atque ex responso eorum supplicatio Populo, in unum diem indicta. Vide eund. Der. 4. l. 2. in lim. Dec. 3. l. 7. Dec. 4. l. 10. princ. et Ciceronem de Divin. l. 1. et 3. Lucan. l. 1. v. 584.
Haec propter placuit Thuscos, de more vetusio,
Acciri Vatet.
Postea, et quidem frequentius, inspici coepere Sibyllina Oracula. Liv. Dec. 4. l. 1. Marco Claudio M. Livio Consulib. deportatus similis Prodigii fetus, nihilominus Decemviros adire libros de Portentis iusserunt; Decemviri ex libris res divinas easdem, quae proxime secundum id Prodigium factaeessent, impetrârunt. Vide eundem Dec. 1. l. 3. Dec. 4. l. 6. et l. 7. 8. et 10. Utrumque coniunxit Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 11.
Pandite Pontifices Cumanae carmina Vatis
Immensumque nefas fibris exploret Aruspex,
Quae nova portendant Superi? ——
Et hoc proprie Procurare dictum est: Unde roties apud Livium, Prodigia procurare, vel maioribus hostiis procurare etc. quae superstitio etiam ad somnia paulo tristiora sese extendebat, in quibus procurandis expiandisque Veteres mire sollicitos fuisse, indicat Tibullus, l. 3. Eleg. 3. et l. 1. Eleg. 5. etc. Rationem nominis exponit Festus, cui quasi prodita et porro dicentia, aliquid futurum esse, appellata sunt. Differentiam inter Ostenta et Prodigia hanc facit Ulpianus, quod Ostentum dicit, quoties naturalis forma in eo quod nascitur, non immutatur, sed solummodo interpoiatur aut amplificando, aut detrabendo, aut mutilando: Prodigium vero, cuius forma in aliam speciam est mutata et quasi pridigium naturae, qui sui ipsius oblita et prodiga adeo facta, ut interdictô fere opus habuisset. Vide Ioh. Calvinum Lexic. Iurid. At Hostiae prodigiae dicebantur, quae consumebantur penitus, Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 33. Vide plura de Prodigiis, illaque etiam humanis hostiis procurandi ratione, apud Casp. Barthium, Theb. l. 10. v. 787. nec non supra ubi de Veterum Lustrationibus, et voce Mola. Addam saltem, ex superstitione Veter. ipsos prodigiosos homines occidi, ut sic iram Daemonum expiarent, consuevisse. Cuius rei exempla sunt multa, in Andtogynis mari mersis, aliisque apud Livium, talibus notandis, bene superstitiosum, Iul. Obsequentem, Alios. Unde Claudian. l. 1. in Eutrop. v. 21.
Consule lustrandi fasces, ipsoque litandum
Prodigio etc.
Hinc Prodigialis Iuppiter idem cum Averrunco; Φύξιοςθεὸς Lycophroni de quo vide Iohann. Meursium Comment. ad illum. PRODIGIUM a Praeceptore dictus est Franc. Toletus, qui postmodum Cardinalium ordini insertus est. Vide Toletus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • MOLA — I. MOLA Graec. ἄλισμα in Glossar. Gr. Lat. in sacrificiis, olim dicebatur far tostum et sale sparsum, quod eô moltô hostiae focus et cultri aspergebantur, ut ait Festus. Postquam enim Sacerdos victimam ad aram adduxisset, stans manu aram… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Religio Romana — Die Maison Carrée in Nîmes (erbaut Ende des 1. Jahrhunderts v. Chr. oder Anfang des 1. Jahrhunderts n. Chr.) weist die Kennzeichen des römischen „Standardtempels“ auf: Freitreppe, hohes Podium, geräumige Säulenvorhalle. Die Römische Religion,… …   Deutsch Wikipedia

  • Religio romana — Die Maison Carrée in Nîmes (erbaut Ende des 1. Jahrhunderts v. Chr. oder Anfang des 1. Jahrhunderts n. Chr.) weist die Kennzeichen des römischen „Standardtempels“ auf: Freitreppe, hohes Podium, geräumige Säulenvorhalle. Die Römische Religion,… …   Deutsch Wikipedia

  • Religion im Römischen Reich — Die Maison Carrée in Nîmes (erbaut Ende des 1. Jahrhunderts v. Chr. oder Anfang des 1. Jahrhunderts n. Chr.) weist die Kennzeichen des römischen „Standardtempels“ auf: Freitreppe, hohes Podium, geräumige Säulenvorhalle. Die Römische Religion,… …   Deutsch Wikipedia

  • Römische Religion — Die Maison Carrée in Nîmes (erbaut Ende des 1. Jahrhunderts v. Chr. oder Anfang des 1. Jahrhunderts n. Chr.) weist die Kennzeichen des römischen „Standardtempels“ auf: Freitreppe, hohes Podium, geräumige Säulenvorhalle. Die Römische Religion,… …   Deutsch Wikipedia

  • Glossary of ancient Roman religion — This is an incomplete list, which may never be able to satisfy particular standards for completeness. You can help by expanding it with reliably sourced entries. Ancient Roman religion …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”